Chapitres
Texte 4 : Celse, De la médecine, Préface, « Origine de la médecine »
Extrait de texte
Ut alimenta sanis corporibus agricultura, sic sanitatem aegris Medicina promittit. Haec nusquam quidem non est si quiem etiam imperitissimae gentes herbas aliaque prompta in auxilium vulnerum morborumque noverunt. Verum tamen apud Graecos aliquanto magis quam in ceteris nationibus exculta est, ac ne apud hos quidem a prima origine, sed paucis ante nos saeculis.
Ut pote cum uetustissimus auctor Aesculapius celebretur, qui quoniam ahuc rudem et uulgarem hanc scientiam paulo subtilius excoluit, in deorum numerum receptus est (...) Primoque medendi scientia sapientiae pars habebatur, ut et morborum curatio et rerum naturae contemplatio sub iisden auctoribus nata sit : scilicet iis hanc maxime requirentibus, qui corporum suorum robora inquieta cogitatione nocturnaque uigilia minuerant.
Ideoque multos ex sapientiae professoribus peritos ejus fuisse accipimus clarissimos uero iis Pythagoran et Empedoclen et Democritul. Hujus autem, ut quidam crediderunt, discipulus, Hippocrates Cous, primus ex omnibus memoria dignus, a studio sapientiae disciplinam hanc separauit, uir et arte et facundia insignis.
Si vous désirez une aide personnalisée, contactez dès maintenant l’un de nos professeurs !