Chapitres
Texte 3 : Cicéron, De republica, I, 23-25
Extrait de texte
Memini, inquit Scipio, me admodum adulescentulo, cum pater in Macedonia consul esset et essemus in castris perturbari exercitum nostrum religione et metu, quod serena nocte subito candens et plena luna defecisset. Tum Gallus cum legatus noster esset, anno fero ante quam conseul est declaratus, haud dubitavit postridie palam in castris docere nullum esse prodigium, idque et tum factum esse et certis temporibus esse semper futurum, cum sol ita locatus fuisset ut lunam suo lumine non posset attingere (...) Atque ejus modi quiddam etiam bello illo maximo quod Athenienses et Lacedaemonii summa inter se contentione gesserunt : Pericles ille, et auctoritate et eloquentia et consilio princeps civitatis suae, cum obscurato sole tenebrae factae essent, repente, Atheniensiumque animos summus timor occupavisset, docuisse cives suos dicitur, id quod ipse ab Axagora cujus auditor fuerat acceperat, certo illud tempore fieri et necessario, cum tota se luna sub orbem solis subjecisset (...) Quod cum disputando rationibusque docuisset, populum liberavit metu ; erat tum haec nova et ignora ratio, solem lunae oppositu solere deficere, quod Thaletem Milesium primum vidisse dicunt.
Si vous désirez une aide personnalisée, contactez dès maintenant l’un de nos professeurs !